- The Inlatio of the Feast, from the Missale Mixtum (Mozarabic Rite)DIGNUM et justum est: omnipotens Pater nos tibi ingentes agere gratias: pro multiplici Apostolorum Petri et Pauli gloria: quam eis per diversas munerum distributiones larga satis pietate donasti. Quos et unigeniti tui discipulos: et fecisti esse magistros. Qui ob Evangelii predicationem cum celorum preficiantur in regnis: carcerum clauduntur angustiis. Potestatem accipiunt solvendi: et ferri vinculis alligantur. Sanitatem donant: et egritudines portant. Demonibus imperant: et ab hominibus flagellantur. Mortes fugant: et fugiunt persequentes. Super mare ambulant: et labore desudant. Montes verbo transferrant: et propriis victum manibus querunt. Judicaturi Angelos: in questionem mittuntur. Cum Deo vivunt: in mundo periclitantur. Postremo Christus eis serviens pedes lavat: el facies eorum blasfemantium manus alapis collapbizat. Nihil sustinentibus pene defuit ad tolerantiam: nihil superantibus victorie non adfuit ad coronam. Si recurramus: quot ad testificandam fidei veritatem erumnarum pertulerint in tormentis frequenter suis: superfuere Martyribus. Si in mirabilibus: hoc per Christum fecere: quod Christus. Si in passionibus: hoc sustinuerunt illi necessitate mortali: quod ille voluntate moriendi. Isti ejus viribus: ille suis. Probantes doctrine auctoritatem similitudine: non equalitate doctoris. Implevit Petrus suo tempore: quod promiserat ante tempus. Posuit animam suam pro illo: quem se non crediderat negaturum. Quia ad ardue sponsionis celeritatem nimia charitate preventus non intellexit servum pro Domino
dare non posse: quod pro servo ante Dominus non dedisset. Similiter non renuit crucifigi: sed equaliter non presumpsit appendi. Obiit ille rectus: iste subjectus. Ille ut majestatem ascendentis sublimitate proferret: iste ut fragilitatem descendentis humilitate monstraret.
Nec Paulus affectu minor meminit: quemsibi arrogaverat dicens: Mihi vivere Christus est: et mori lucrum. Gaudet insanientis ictibus percussoris: domitas jugo Christo offerre cervices: et pro corporis sui capite: dare corporis sui caput. Diviserunt sibi passionis Dominice vestimentum duo milites Dei: unus in patibulo: alter in gladio. Petrus in transfixione: Paulus in sanguine. His igitur dispari mortis genere: non dispari moriendi amore perfunctis. Exultet in eorum doctrinis Ecclesia Catholica: in exis religiositas universa: in memoriis Urbs Romana: in patrociniis omnis anima christiana. Неc autem omnia tu Domine operaris: qui a Prophetis demonstraris: ab Angelis adoraris: et in omni seculo Apostolorum lumine declararis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth:
Pleni sunt celi et terra gloria majestatis tue:
Osanna filio David.
Benedictus qui venit in nomine Domini:
Osanna in excelsis.
Agyos, Agyos, Agyos, Kyrie o Theos.
Tuesday, June 29, 2010
June 29: The Feasts of Saints Peter and Paul
Tuesday, April 7, 2009
The Mozarabic Holy Week, Part 1 - Palm Sunday (2)
(Epistle)
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas (1:3-12).
R: Deo gratias.
Fratres. Gratia vobis & pax a Deo Patre nostro: & Domino Jesu Christo, etc.
R: Amen.
(Gospel)
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem (11:55-12:13).
Illo in tempore. Proximum erat Pascha Judeorum, etc.
R: Amen.
Dicat Presbit: Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.
Lauda.
(Psalm 135:1-2)
Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia ejus.
V: Confitemini Deo deorum.
R: Quoniam in seculum [misericordia ejus].
V: Confitemini Domino Dominorum.
R: Quoniam in seculum, etc.
Sacrificium.
(John 11:55; 12:13b,1a,2a,3)
In tempore illo proximum erat Pascha & ascenderunt multi Hierosolymis de regione: ut sanctificarent seipsos:
P: Clamantes Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini.
V: Venit Jesus Bethaniam ante sex dies Pasche cum discipulis suis: & fecerunt illi cenam magnam & discumbentibus cum eo: accepit Maria libram ungenti nardi pistici preciosi: & unxit pedes Jesu: domus enim impleta est ex odore unguenti.
P: Clamantes, etc.
Missa.
Catholicam fidem fratres charissimi cordis integritate servantes. Deum Patrem Deum Filium Deum fateamur & Spíritum Sanctum. Nec tamen deos plures affirmare gentiliter audeamus: sed in tribus unum Deum fiducialiter adoremus. Una quippe est Trinitas essentia: nec est altera creatrix & eterna substantia. Nullus ergo ibi differentes po-
[Page 153]
testates: ubi unam potestatem permanere cognovimus: temeraria disputatione confingat. Nullus impares gradus: ubi summa equalitas reperitur interserat. Non est Pater a Filio quem generavit antiquior: neque Filius est gignente posterior. Non est etiam donatoris: doni: vel potestas separata naturaliter vel voluntas. Simul indivídua Trinitas condidit tempora: simul pereuntia restauravit. Simul Pater & Filius & Spiritus Sanctus ad fideles veniunt: simul impios deserunt: simulque super humiles requiescunt. Istam proinde fidem delectemur usque ad sanguinem vindicare: si volumus Dei Patris heredes exsistere. Ut hac fidei firmitate muniti ad celeste regnum perveniamus inlesi.
R: Amen.
Alia Oratio.
Deus fidelis qui fidelia promissa confirmas: dum vocatas gentes ex fide justificas: tu cognitionem nobis tribue Trinitatis: ut pacifici conversemur inter fílios unitatis: quo istius sancte confessionis sacrifício competenter oblato: visitationem tuam mereamur ex alto.
R: Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster, [in cujus conspectu sanctorum apostolorum et martyrum confessorum atque virginum nomina recitantur.]
R: Amen.
Post nomina. Oratio.
Offerentium quesumus Domine, vota multiplica: & omnes in commune vere credulitatis instrumento perlustra. Sicque nobis per hoc sacrificium quod tibi cum voto fidei dedicamus adesto placatus: ut & viventibus veniam: & defunctis requiem impetremus eternam.
R: Amen.
Quia tu es vita vivorum, [sanitas infirmorum ac requies omnium fidelium defunctorum in eterna secula seculorum].
R: Amen.
Ad Pacem. Oratio.
Deus qui es unitas sancta et Trinitas indivisa adauge in nobis fidei donum: & beate charitatis affectum. Quo utroque a te ditati ex munere heredes efficiamur promissionis etérne.
R: Amen.
Quia tu es vera pax nostra [& charitas indisrupta vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in secula seculorum].
R: Amen.Inlatio.
Dignum & justum est omnipotens Pater: nos tibi semper gratias agere: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Quem tu clementissime Pater ante secularia tempora genuisti: nec divisionem vel mutationem generando sensisti. Sed essentialiter totus in Filio: totus in temetipso sine ulla tui diminutione mansisti. Nihil tibi retrahens: cum condidisse omnia cognoscaris ut exsistens unigenitus ab ingenito consubstantialis: coeternus: equalis una tecum divinitatis plenitudinem possideret. Una & perpetuitate gauderet et unius dominationis qualitate regnaret. Simul cum Spiritu Sancto regnante: qui procedens de utroque non est genitus aut creatus: sed creator universitatis et Dominus. Ipse etiam creavit carnem Christi: quando pro salute gentium crucem voluit pati. Quem a te pro pignore celestis hereditatis accepimus: cujus nomen in baptismate confiteri salutiferum credimus: ut regnati ad imaginem Trinitatis: computari mereamur filii Dei Patris omnipotentis. Quem conlaudant omnes angeli ita dicentes:
R: Sanctus. Sanctus. Sanctus, etc.
Post Sanctus.
Hoc cantant angeli: hoc resonant celi: benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis. Christe Dominus ac redemptor eternus.
Post Pridie.
Christe Dei filis quem olim ob hodierne solennitatis festum turba multiplex Hebreorum cum ramis & palmis ovantibus animis susceperunt. Concede nobis: ut sicut illi presentia tua gavisi sunt: ita hec sacrificia pietatis tue obtutu sanctificentur. Quo ex his libantes: ita per veram fidem ratamque dilectionem: vivam tibi preparemur in hostiam: ut securi accedamus ad tue Passionis sacratissimam cenam.
R: Amen.
Ad confractionem Panis. Antifona. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam: & imple omnem animam benedictione.
Ad orationem Dominicam.
Emunda Domine conscientias nostras fidei Catholice confessione sincera: & cordis contritione coninua: ut semper a te exaudiamur e celis: cum pro nostris delictis ad te proclamaverimus e terris.
Pater noster, etc.
Benedictio.
Respiciat vos placata divinitas: & sensum vobis sapientie salutaris infundat.
R: Amen.
Catholice fidei vos docu-
[Page 154]
mentis enutriat: & sanctis operibus perseverabiles reddat.
R: Amen.
Gressus vestros ab errore convertat: & viam vobis pacis ostendat.
R: Amen.
Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.
Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum [spiritu tuo].
Ad Accedentes.
(Lk 23:42; Mt. 5:3,12a; Ps. 125 [126]:2)
Memento nostri Domine dum veneris in regno tuo.
V: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum.
P: Memento...
V: Gaudete & exsultate: quoniam merces vestra copiosa est in celis.
P: Memento...
V: Gloria & honor Patri & Filio & Spiritui Sancto in secula seculorum amen.
P: Memento...
Com. Repletum est gaudio os nostrum: & lingua nostra exultatione.
Oratio.
Reple Domine cor nostrum leticia: qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistíam. Ut quiq escarum perceptione reficimur: spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
R: Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster, etc.
Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum [spiritu tuo].
In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R: Deo gratias.
Thursday, April 2, 2009
The Mozarabic Holy Week, Part 1 - Palm Sunday (1)
[Page 148]
IN DOMINICO RAMIS PALMARUM
AD BENEDICENDOS FLORES VEL RAMOS
(The Blessing of flowers or branches)
V: Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R: Qui fecit [celum et terram].
V: Sit nomen Domini benedictum.
R: Ex hoc nunc [et usque in seculum].
V: Dominus sit semper vob[iscum].
R: Et cum [spiritu tuo].
[Page 149]
Oratio
(Prayer)
Domine Jesu Christe qui ante mundi principium: cum Deo Patre & Spiritu Sancto regnas & regni tui non erit finis qui pro mundi salute in plenitudine temporum veniens: sicut per legem & prophetas fueras promissimus: & veniente te in civitate Hierusalem ad diem festum turbe multe occurrerunt tibi: gaudentes acceperunt ramos palmarum clamantes Osanna fili David. Ideo & nos supplici obsecratione deposcimus majestatem tuam: ut qui nostra venisti redemptione: solvas nos a vinculis peccatorum nostrum.
R: Amen.
Morbos omnes expelle. R: Amen.
Infirmitates cura. R: Amen.
Aerum temperiem presta. R: Amen.
Securitatem temporum cum remissione peccatorum omnibus nobis dona. R: Amen.
Hos quoque ramos & flores palmarum quos populus tuus per manus servitutis nostre accepturus est: hodie tua bene+dictione sanctifica. R: Amen.
Ut quicumque ex eis acceperint: tua in omnibus repleantur gratia: & salutis consequantur medelam. R: Amen.
Et sicut pro hujus diei solennitare letantur: ita eorum habitacula tua bene+dictione repleas corporaque & animas ab omni contagione mundas efficias: atque spiritualium eis tribuas charismata gratiarum. R: Amen.
Ut paschalia festa te auxiliante cum omni alacritate suscipere mereantur. Pater noster qui es in celis...
Humiliate vos benedictioni.
V: Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum [spiritu tuo].
Benedictio
(Blessing)
Dominus Jesus Christus qui per legem & prophetas veniens: assumpsit formam filii hominis: ipse vos benedicat: & sua protectione custodiat. R: Amen.
Et qui hujus diei solennitatem elegit: tribuat vobis suam gratiam: ut nunquam sitis servi peccati. R: Amen.
Corda quoque vestra & corpora ab omni delicti mundet contagione: ut participes efficiamini cum Sanctis omnibus in regno eterno. R: Amen.
Per misericordiam ipsius Dei nostri, [qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R: Amen.]
V: Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum [spiritu tuo].
Benedictio Dei Patris omnipotentis & Filii & Spiritus Sancti descendat: & maneat super hos ramos vel palmas.
R. Chorus: Amen.
(The Procession and Entrance)
Ramis sic benedictis aspergat aquam benedictam super illos: & super circumstantes. Et statim incipiat Cantor antiph. S. Sparsit nos Deus. sine Gloria & honor Patri. Deinde dicat antiph. Pueri Hebreorum tollentes ramos olivarum. Duabus vicibus. Dicitur etiam alia antiph. Pueri Hebreorum vestimenta prosternebant. Semel. Quibus peractis progreditur as processionem: in exitu chori antiph: Dum [sic, "Cum"] approprinquaret Dominus. antiph. Cum audisset populus. Antiph. Veniente Domino. Antiph. Ceperunt omnes. Et debent exire ab Ecclesia per portam olive ad dexteram: & pervenire ad plateam ante januam venie: & finita antiph. pueri stent supra dictam portam & cantet hunc versum. S. Gloria laus & honor. Quibus finitis Pontifex vel Decanus ascendat ad januam indulgentiarum: que debet esse clausa: & percutienda cum baculo vel ligno crucis: & dicat alta voce hunc:
V: Attolite portas principes vestras: & elevamini porte eternales: & introibit Rex glorie. (Psalm 23 [24]:7, 9)
Deinde duo canonici intra Ecclesiam stantes: respondeant in eodem tono: Quis est iste Rex glorie.
Deinde Pontifex dicat: Dominus fortis & potens. (Ps. 23 [24]:8)
Iterum Pontifex vel Sacerdos percutiat portam & dicat magis alte elevando vocem. Attolite portas, etc.
Et respondeant illi qui sunt intra Ecclesiam altius & prius S. Quis est iste Rex glorie.
Et tunc Pontifex vel Sacerdos dicat. Dominus potens in prelio.
Et iterum Sacerdos percutiat portam & magis alte elevet vocem & dicat. Attolite portas, etc.
Et respondeant illi qui sunt intra Ecclesiam altius. Quis est iste Rex glorie.
Et tunc respondeat Sacerdos. Dominus virtutum ipse est Rex glorie. (Ps. 23 [24]:10)
Quo finito aperiantur valve: & Cantor incipiat. R. Ingrediente Domino. Quere fol. CL.
Et sic pervenitur prope altare beate Marie: ad stationem fiendam inter choros: & ibi dicitur antiph. Ave Rex noster. a Cantore cum ceptro in manibus: ter flectendo genua: exaltando in utraque vice vocem in choro respondente. Fili David Redemptor mundi: In tertia responsione perficiatur tota antiph. Cum qua ingreditur chorus. Deinde dicitur tertia in qua dicitur a duobus Diaconis. R: Circumdederunt. cum suo v[ersiculus] & finita tertia Diaconus petita benedictione a Presbytero dicat Evange. S. Cum appropinquaset Iesus Hie-
[Page 150]
rosolymis (Matthew 21:1ff.) Quo finito dicat Sacerdos hanc orationem.
Alme Pater omnipotens rerum omnium creator, etc. Hic dicatur. Ingrediente Domino cum aliis sequentibus: & postea incipiat cantor. Sparsit nos Deus.
Et subsequatur omnia per ordinem.
Ingrediente Domino in sanctam civitatem sedens super pullum asine festinans pervenire ad passionem: ut adimpleret legem & prophetas: pueri Hebreorum cum ramis & palmis vestimenta prosternebant: intonabile hymnum novum cantates Osanna in altissimis Deo.
II. Ant: Cum appropinquaret Dominus Hierosolymam: misit duos ex discipulis suis dicens: ite in castellum quod est contra vos: invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit, solvite & adducite mihi: Si quis vobis interrogaverit dicite ei. Opus Domino est. Solvéntes adduxerunt ad Iesum imposuerunt illi vestimenta & sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via: alii ramos de arboribus externebant: & qui sequebantur clamabant: Osannna benedictus qui venit in nomine Domini benedictum regnum patris nostri David Osanna in excélsis miserere nobis fili David.
III. Ant: Cum audisset turbe que venerant ad diem festum: quia venit Jesus Christus: acceperunt ramos palmarum: & exierunt obviam ei: & clamabant: Osanna benedictus qui venit in nomine Domini.
IIII. Ant: Gloria in excelsis Deo & in terra pax hominibus bone voluntatis: Osanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini.
Finita processione dicat Presb. hanc orationem.
Alme Pater omnipotens rerum omnium creator Domine: cuius super ethera sedes est: quem nullus cernit: & omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas: qui ut genus humanum a discrimine mortis erueres: & paradisi gaudiis participem faceres: unicum fílium tuum Dominum nostrum Jesum Christum: ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus: ut prisce legis sacramenta & prophetica adimpleres vaticinia: sedens super pullum asine Hierusalem civitatem intraret: & ab omni populo laudis concentu consona voce: Osanna clamantibus audiret.
Ob hoc & nos indigni ejus in laude cum omni leticia concinentes: te supplices quesumus: te humiles flagitamus: ut nos amminiculo dextere tue: a cunctis malis liberare digneris.
R: Amen.
Qua finita oratione incipiat Chorus ad Missam.
(THE MASS PROPER)
Jesu filius Sirach. Idest Ecclesiasticus (3:2-17).
R: Deo gratias.
Judicium patris audite filii dilecti, etc.
R: Amen.
Dicat Presbit. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum [spiritu tuo].
Lectio libri Deuteronomii (11:18-32).
R: Deo gratias.
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens, etc.
[Page 151]
R: Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.
Psallendo. (Psalm 33:12, 1-3 [2-4])
Venite venite filii audite me: timorem Domini docebo vos.
V: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo.
P: Venite...
V: In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et letentur.
P: Venite...
V: Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum.
P: Venite filii...
(The Sermo ad Populum and the Traditio Symboli)
Hic fiat sermo ad populum.
Charissimi: accipite regulam fidei: quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis in corde scribite: & quotidie apud vosmetipsos dicite. Antequam dormiatis: antequam procedatis vestro Symbolo vos munite. Symbolum nemo scribit: ut legi possit. Sed as recessendum: ne forte deleat oblivio: quod non tradidit lectio: sit vobis quod ex vestra memoria. Quod audituri estis: hoc credituri. Et quod credituri: hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Apostolus. Corde creditur ad justiciam: oris confessio sit ad salutem. Hoc enim Symbolum quod retenturi estis & credituri. Signate ergo vos & respondete.
Fides.
Credo in Deum Patrem omnipotentem. Et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum. Natum de Spiritu Sancto ex utero Marie Virginis. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus & sepultus: tertia die resurrexit vivus a mortuis. Ascendit in celum. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde judicaturus vivos & mortuos. Credo in Sanctum Spiritum: Sanctam Ecclesiam Catholicam: Sanctorum communionem: remissionem omnium peccatorum. Carnis hujus resurrectionem: & vitam eternam: amen.
Submissa voce. Ut facile memorie vestre possint inhere que dicta sunt: textum Symboli ordinemque repetamus. Credo in Deum Patrem omnipotentem...
Submissa voce. Tertio quoque textum Symboli recenseamus: ut quia fidem divine Trinitatis Symbolum in se continet: ipse numerus repeticionis cum sacramento conveniat Trinitatis. Credo in Deum Patrem omnipotentem...
Submissa voce. Hanc sancte fidei regulam: quam vobis nunc tradidit sancta Mater Ecclesia: firmissima mentis vestre retinente sententia: ne aliquando dubitationis scrupulum in corde vestro oriatur. Quia si quod absit in hoc vel tenuiter dubitatis: omne fidei fundamentum subruitis: & anime periculum generatur. Et ideo si aliquem vestrum inde quippiam movet: reputet quia hoc intelligere non possit. Vera tamen esse credat omnia que audivit. Deus autem omnipotens ita con-
[Page 152]
vestrum inluminet ut intelligendo & credendo que diximus: & fidem rectam custodiatis: & sanctis operibus fulgeatis: ut per hec ad beatam vitam pervenire possitis.
R: Amen.
Ipso prestante & auxiliante: qui vivit & omnia regit in secula seculorum.
R: Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum [spiritu tuo].
Silentium facite.
TO BE CONTINUED