Ordo Romanus I (Cod. Sang. 614)

(Cod. Sang. 614, fol. 184)

ORDO ROMANE EC[C]L[ESI]E
DENVNTIATIONE STATVTIS DIEB[VS] FES[TIVIS]

((4)) Prima mane precedit omnis clerus apostolicus ad ecclesiam ubi statio antea fuerit denuntiata: exceptis his qui in obsequio illius comittantur: expectantes pontificem in ecclesia sedentes in p[res]b[ite]rio; Ep[iscop]i quidem ad sinistram intrantium: presbyteri vero ad dextram.
Vt quando pontifex sederit ad eos respiciens: ep[isco]pos ad dextram suam p[res]b[ite]ros uero ad sinistra[m] contueantur; At uero pontifice iuxta ec[c]l[esi]am ueniente: exeuntes acoliti & defensores ex regione illa cuius dies ad officium uenerit in obsequium: praestulantes eum in loco statuto ante quam ueniat ubi discensurus asella eius:
Similiter & pr[es]b[ite]r[i] tituli uel ecclesię ubi statio fuerit una cum maiorib[us] domus ecclesię romanaę uel pater diaconię: Si tamen illa ecclesia diaco[nię] fuerit cum subdito sibi p[res]b[ite]ro & mansionario: deferen-


(fol. 185) -tes timiamat(h)eria in obsequiu[m] illius: Inclinantes capita dum uenerit. primum acoliti cum defensorib[us]· Deinde p[res]b[iter]i cum suis: petita benedictione diuisis hinc inde partib[us] prout militant pręcedentes pon[tificem] usq[ue] ad ec[c]l[esi]am; Aduocatores au[tem] ec[c]l[esi]ę stant quidem cum maiorib[us]: Non autem p[rę]cedunt cu[m] eis.
Sed ipsi secuntur tantummodo sellarem pontificis cum acolito quiaquam ad manus portat quem p[er] necesse est sequi pont[ificem] usq[ue] dum ad altare ascendat paratus sub umero p[res]b[ite]r[i]o quando uocetur a subdiacono regionario ad aquam dandam; ((5)) Cum uero ec[c]l[esi]am introierit pon[tife]x· non ads(cen)dit continuo ad altare: sed prius intrat in secretarium sustentatus a diaconib[us] qui eum susceperint de sellario descendentem;
Vbi dum intrauerit: sedet in sella sua; Diaco[nes] uero salutato pont[ifice] egrediuntur secretario: & ante fores eiusde[m] mutant uestimenta sua: & parat euan[gelium] qui lecturus est; Reserato sigillo ex p[rę]cepto archidiaco[ni] sup[er] planetam acoliti tenente eo  parat euang[e]l[ium]; Quo facto ab acol[itus] defertur euan[gelium] usque ante altare. precedente eu[m] subdiaco[no] sequente: qui eu[m]

(fol. 186) desuper planeta illius suscipiens manib[us] suis honorifice sup[er] altare ponat; Nam egredientib[us] diaconib[us] de secretario: remanent cum pontifice· primicerius defensorum· Notarii· Regionarii· Defensores· Regionarii Subdiaconi· & subdiaconus sequens qui tenet palliu[m] cum aqua ponat in sinistro brachio sup[er] planetam;
((6)) Pontifex autem p[er] manus diaconorum. Regionarioru[m] mutat uestimenta solemnia; Hoc ordine defert ea plicata cubicularius tunsoratus accepta manib[us] hostiarii iuxta de caput scam[ni] subdiaco[ni] regionario·
Et tunc ceteri subdiaco[ni] regionarii secundum ordinem suum accipiunt ad induendum pont[ificem]· ipsa uestimenta. Alius lineam· Alius cingulum· Anagolaium· Et alius lineam dalmaticam· Alius maiorem dalmaticam. Et alius planetam; Ecce sic per ordinem induitur pontifex; Primicerius autem & secundicerius componunt uestimenta eius ut bene sedeant; Nouissime autem quern uoluerit pont[ifex] de diaconib[us] uel subdiaconib[us] cui ipse iusserit sumit de manu diaconis sequentis pallium & induit sup[er] pontifice[m] & configit eum cu[m] acu[bus] in pla-

(fol. 187) -neta retro & ante & in umero sinistro· & salutat eum dicens;
Iube domne benedicere; R[espondet] Saluet nos d[omi]n[u]s. AmeN.
((7)) Deinde subdiaco[nus] regionarius tenens manipulam pont[ificis] in sinistro bracchio sup[er] planetam reuolutam exiens ad ianuam secretarii. dic[it: scola; R[espondet]. adsum.; Et ille;
Quis psallit: R[espondet]: Ill[e] : & ill[e]. & rediens ad pont[ificem]: Subdiac[onus] porrigit ei manipulam inclinans se ad ienua ipsius & dicens: Serui domni mei talis subdiac[onus] regionarius leg[et] ap[ostolum]. & talis & talis. Cant[abit]; Etiam non licet alium immutare in locum lectoris uel cantare. Quod si factum fuerit archipharaphonista a pont[ifice] excommunicabitur. id est quartus scole. qui semp[er] pont[ifici] nunciat de cantorib[us];
Quod dum nunciatum fuerit pont[ifex] statim sequitur quartus scole. subdiaconus adstans ante faciem pont[ificis] usq[ue] dum ei annuat pontifex ut psallant; Cui dum annuerit statim egreditur ante fores secretarii dic[it] incendite; Qui dum incenderint statim subdiaconus sequens tenens timiamatherium aureum p[ro] foribus ponit Incensum ut p[er]gat ante pontificem. Et ille quartus scole p[er]uenit in p[res]b[ite]rio ad priorem scole. [ue]l secundo siue tertio Inclinato capite. dic[it]. Domne iube[te].

(fol. 188) ((8)) Tunc illi eleuantes p[er] ordinem uadunt ante altare statuunt[u]r per ordinem acies duae tantum: Pharaphoniste quidem hinc inde aforis. Infantes ab utroque latere infra p[er] ordinem. & mox incipit prior scole antyphona ad introitum; Quorum uocem diaco[ni] ut audierint continuo intrant ad pont[ificem] in secretario. tunc pont[ifex] eleuans se dat manum dextram archidiaco[no]. & sinistram secundo uel qui fuerit in ordine. & illi osculatis manib[us] ipsius procedunt cum ipso sustentantes eum; Tunc subdiaconus cum timiamat(h)erio precedit ante ipsum mittens incensum & septem acoliti illius regionis cuius domus fuerit: portantes septem cereostata p[re]cedunt ante pontificem usq[ue] ante altare; Diac[ones] uero priusquam ueniant ante altare Infra presbyterio exuunt se planetis & suscip[it] eas subdiaconus regionarius & porriget illas acolitis regionis cuius fuerint diac[oni];
Et tunc duo acoliti tenentes capsas cum s[an]c[t]a apertas & subdiac[onus] sequens cum ipsis tenens manum suam In ore capse ostendit s[an]c[t]a pontifici uel diaconib[us] salutat s[an]c[t]a & contemplatur ut si fuerit sup[er]abundans praecipiat ut ponatur In conditorio; Tune p[er]accedens antequam ueniat ad scolam, diuiduntur cereos-

(fol. 189) -data ad dextra uel sinistra; Et p[er]transit pontifex in caput scolę Inclinat caput ad altare surgens & faciens crucem in fronte sua & dat pacem uni ep[iscop]o de ebdomadariis & archipr[es]b[ite]ro. & diaconib[us] omnib[us]/ & respiciens ad priorem scole annu& ut dicat Gloria;
At ille inclinans se pontificem & inponit; Quartus u[er]o scolę p[re]cedit ante pontificem ut ponat oratorium ante altare;
Et accedens pont[ifex : orat sup[er] ipsum· usq[ue] ad repetitione uersus. Nam diac[oni] surgunt quando dicitur: sicut erat In principio: ut salutantes altaris latera· prius duo & duo uicissim redeuntes ad pont[ificem]; Et surgens pontifex osculat euang[elia] & altare: & ascedens ad sedem suam stat uersus ad orientem; ((9)) Scola uero finita· antyphona Inponit cyrihęleison;
Prior uero scolę custodit ad pontificem ut ei annuat quando uult mutare numerum lętanię. & inclinat se pont[ifici].
Quando uero finierint dirigens se pontifex contra populu[m] incipit· Gloria In excelsis d[e]o; Et statim regerat sé ad orientem usq[ue] dum finiatur; Post hoc dirigens sé iterum ad populum dicens: pax uobis: & regerans sé ad orientem. dic[it]· oremus. & sequitur oratio; Post
(fol. 190) finitam sedit: similiter ep[iscop]i uel p[res]b[iter]i sedent; ((10)) Tunc adscendunt subdiac[oni] regionarii ad altare statuentes se ad dextram siue ad sinistram altaris. Subdiac[onus] qui lecturus est: mox ut uiderit post pont[ificem] ep[iscop]os uel p[res]b[ite]ros resedentes: adscendit in ammone & legit; Deinde ascendit alius cum cant[atorio] dicit responsum. Deinde alius. all[eluia]. ((11)) Deinde diac[onus] osculans pedes pont[ificis] uenit ante altare oscu[latis] euang[e]l[iis] leuat eum in manus suas. & procedunt ante ipsum duo subdiacones regionarii leuantes thimiamatherium de manu subdiac[oni] sequentis mittentes incensum. & ante se habentes duos acolitos portantes duo cereosdata. uenientes ad ammone diuiduntur ipsi acoliti ut p[er] medium eorum subdiaco[ni] & diac[onus] cum euang[elio] transeant; Ille uero subdia[conus] qui absq[ue] timiamatherio est: uertens se ad diaconem porrig[it] bracchium sinistrum In quo ponitur euang[e]l[ium] ut manus subdiac[oni] aperiatur locus in quo signum lectionis positum fuerit & interposito digito suo diac[onus] in loco lectionis adscendit ad legendum; Et illi duo subdiac[oni] redeunt stare ante gradu[m] descensionis de ammone; Finito euang[elio]. dic[it] pont[ifex]. pax tibi;

(fol. 191) Deinde dicit d[omi]n[u]s uobiscum; Et R[espondetur]. & cum sp[irit]u tuo. & dic[it]· OR[emus]: Discendente au[tem] diac[ono]· subdiac[onus] qui prius aperierat recipit euang[e]l[ium] & porrig[it] eum subdiac[ono] sequenti qui in filo stat: quod tenens ante pectus suum super planeta porriget osculando omnib[us] p[er] ordinem graduum; Deinde ponitur in capsa ut sigilletur. & ab acol[itus] eiusdem regionis eiusdem cuius subdiac[onus] e[st] reportatur ad locu[m] suum; ((12)) Deinde pergente diac[ono] ad altare ueniens acol[ito] cum calice & corporale sup[er]· leuat calicem in brachio sinistro & porrig[it] diac[ono]· corporalem ut accipiat desup[er] calicem & ponit eum sup[er] altare ad dextris p[ro]iecto capite altero ad diaco[no] secundo ut expandantur; Subdiac[onus] uero cum calice uacuo sequit[ur] archidiacono; ((13)) Pontifex autem postquam dic[it] oremus statim  descendit ad senatorium tenente ei manum dextram primicerio notariorum· & primicerio defensorum sinistra & suscipit oblationes principum per ordinem. Archidiac[onus] post eum suscip[it] amulas & refundit in calice maiore tenente eum subdiac[ono] regionario qui sequitur cum scypho sup[er] planeta[m] acolitis In quo calix impletus refunditur; Obla-

(fol. 192) -tiones a pont[ifice] suscipit subdiaco[nus]· regionarius & porrigit subdiacono sequenti : & subdiac[onus] sequens pon& in sindone quam tenent duo acoliti; Reliquas oblationes post pont[ificem] suscipit ep[iscopu]s ebdomadarius & ipse manu sua mittat eas in sindone que eum sequitur; Post quem diac[onus] qui sequitur· post archidiac[onum] suscip[it] & manu sua refundit in scyphum; Pontifex uero antequam transeat In parte mulierum discendit In confessione & suscipit oblationes primicerii & secundicerii. & primicerii defensoru[m]; Nam dieb[us] festis post diaco[nes] ad altare offerunt; Deinde ascendens pont[ifex] in parte feminarum & compl& super scriptum ordinem; Similiter & p[res]b[ite]ri si necesse fuerit post eu[m] uel in p[res]b[ite]rio faciunt; ((14)) Post hoc pont[ifex] tenente ei manu primicerio & secundicerio refdit ad sedem suam abluit manus suas; Archidiac[onus] uero stans ante altare expleta susceptione lauat manus. deinde respicit in faciem pont[ificis]· at ille annuit ei, & ille resalutato accedit ad altare; Tunc subdiac[oni] regionarii leuantes obla[tas] de manu subdiac[oni] sequentis porrigunt archidiacono. et ille conponit altare; Nam subdiac[oni] hinc inde porrigunt. Ornato uero altare sumit ar-

(fol. 193) -chidiac[onus] amulam pont[ificis] de subdiac[ono] oblationario & refundit sup[er] colum in calice; Deinde diaconorum; Deinde descendit subdiac[onus] sequens In scola accipit fontem de manu archipharaphonistę & defert archidiacono: & ille fundit faciens crucem In calicem; Tunc adscendunt diac[oni] & pontifex quos uidens primicerius secundicerius & primicerius defensorum· reginarii et notarii· regionarii & defensores regionarib[us] descendunt de acieb[us] ut stent In loco suo;
((15)) Tunc surgens pont[ifex] a sede descendit ad altare & salutato altare suscipit oblatas de manu p[res]b[ite]ri ebdomadarii et diaconorum; Deinde archidiac[onus] suscip[it] oblatas pont[ific]is de oblationario & dat pont[ifici]. quas dum posuerit pont[ifex] in altare, archidiac[onus] leuat calicem de manu subdiac[oni] regionarii. & pon& eum sup[er] altare iuxta obla[tam] pontificis inuolutis ansis cum offerturio quem pon& in cornu altaris & stat post pont[ificem]: & pont[ifex] inclinans se paulolum ad altare respic[it] scolam et annuit ut sileat;
((16)) Tunc finite offerturi(o) ep[iscop]i stant post pont[ificem]: primus in medio· alii in ordine. & archidiac[onus] a dextris episcoporu[m] : & secundus diac[onus] a sinistris : & ceteri p[er] ordine[m] disposita acie; Subdiac[oni] uero regionarii finito

(fol. 194) offerturio uadunt retro altare aspicientes ad pontifice[m];
Vt quando dixerit per omnia sec[u]la aut d[omi]n[u]s uobiscum: aut sursum corda: aut gratias agamus: ipsi sint parati ad respondendum: stantes erecti usq[ue] dum incipiunt dicere. Ymnum angelicum· id est s[an]c[tu]s; Vt aute[m] expleuerint: surgit pontifex solus in canone. Ep[iscop]i uero· p[res]b[ite]ri·  diaconi· subdiaconi· inclinati p[er]manent usq[ue] dum dicat: nobis quoq[ue] peccatorib[us]: surgunt subdiac[oni]: Cum dixerit p[er] quern hęc omnia d[omi]ne; surgit archidiac[onus] solus: Cum dixerit per ipsum & cum ipso leuat cum offerturio calicem p[er] ansas & ten& exaltans illum iuxta pont[ificem]: Pont[ifex] au[tem] tangit a latere calice[m] cum oblatis dicens· per ipsum & cum ipso· usq[ue] per omnia sec[u]la sec[u]lorum. & ponit pont[ifex] oblationes In loco. & archidiac[onus] calicem iuxta eas; ((17))  Nam quod intermissimus de patena· quando inchoat canone uenit acolitus sub umero habens syndone[m] in collo ligata tenens patenam ante pectus suum In parte dextrra usq[ue] medium canone; Tunc subdiac[onus] sequens suscip[it] eam sup[er] planetam & uenit ante altare expectans quando eam subeat subdiaconus regionarius;

(fol. 195) ((18)) Finito vero cannone subdiac[onus] regionarius stat cum patena post archidiaconem quando dixerit· ab omni perturbatione securi: uertit se archidiac[onus] & osculatam patena, dat earn tenendam diac[ono] secundo; Cum uero dixerit· pax d[omi]ni sit semper uobiscum: faciens cruce[m] trib[us] uicib[us] manu sua sup[er] calicem; Archidiac[onus] uero dat pacem priori ep[iscop]o deinde ceteri p[er] ordine[m] & populous similiter; ((19)) Tunc pont[ifex] rumpit oblata ex latero dextro: & particulam quam ruperit sup[er] altare relinquet; Reliquias uero oblationes suas pon& in patena quam tenet diac[onus]; Ponti[fex] uero statim ascendit ad sedem tuam; Nam archidiac[onus] adprehendit calicem de sup[er] altare dat eum subdiac[ono] regionario. & tenet eum iuxta cornu altaris dextro usq[ue] dum confrangantur oblationes. Et accedentes subdiac[oni] sequentes cum acolitis qui saccula portant a dextris & sinistris. extendentib[us] uero acolitis brachia sua cum sacculis stant subdiaconi sequentes ab utroq[ue] cornu altaris parant sinus sacculorum archidiac[ono] ad ponendas oblationes prius a dextris deinde a sinistris; Tunc acoliti uadunt

(fol. 196) dextra leuaque p[er] ep[iscop]os circa altare; Reliqui descendunt ad p[res]b[ite]ros ut confrangant hostias; Patena autem precedit iuxta sedem deferentib[us] eam duob[us] subdiaconib[us] regionariis diaconib[us] ad frangendum.
At illi aspiciunt ad faciem pont[ificis] ut eis annuat frangere. & dum eis annuerit resalutato pontifice confrangunt. & archidiaconus euacuato altare oblationib[us] p[re]ter particulam quam pontifex de propria oblatione confracta sup[er] altare reliquid: quia ita obseruant ut du[m] missarum solemnia p[er]aguntur altare sine sacrificio non sit; Respic[it] ad scolam & annuit ei ut dicat agnus d[e]i: & uadit ad patenam cum ceteris confratrib[us]; Expleta autem confractione diaconus minor leuat de subdiacono patenam defert ad sedem ut communicet pont[ifex];
Qui dum communicauerit ipsam particulam de qua momorderat consignando trib[us] uicib[us] mittit in calicem· In manus archidiaconi: & ita confirmatur ab archidiac[ono];
((20-21)) Deinde uenit archidiaconus cum calice ad cornu altaris : adprehendens calicem adnunciat stationem; Et refuso parum de calice in scypho Inter manus acoliti accedunt primum ep[iscop]i ad sedem ut communicent de

(fol. 197) manu pont[ificis] secundum ordinem: si & p[res]b[yte]ri ascendunt & communicant ; Ep[iscopu]s autem primus accipit calicem de manu archidiaconi & stat in cornu altaris confirmat sequentes ordines usque ad primicerios defensorum; Deinde archidiac[onus] accepto de manu illius calice refundit In scypho quem supra diximus: & tradit calicem subdiac[ono] regionario· qui tradit ei pugillarem cum quo confirmat populum; Calicem autem accip[it] subdiac[onus] sequens dat acolito que ab illo reuocatur in paratorio; Quos du[m] a sede cum primicerio notariorum· & primicerio defensorum ut communicet eos qui in senatorio sunt; Postquem archidiac[onus] confirmatl Post archidiaconum ep[iscop]i communicant; Diac[oni] post eos confirmant; Nam ad communicandum uenerit pont[ifex] antecedit eum acolitus habens sindonem ad collum ad pensum cum qua tenetur patena cum s[an]c[t]a; Similit[er] & post diaconos uadunt cum urceis & scyphis fundendo uinum In gemellionib[us] unde confirmantur populi; Haec faciendo: transeunt a dextra in sinistram partem; P[res]b[ite]ri autem annuente primicerio iussu pont[ificis] communicant populu[m]

(fol. 198) & ipsi uicissim conformant; Nam mox ut pont[ifex] coeperit in senatorio communicare statim scola incip[it] antiphonam ad communionem per uices cum subdiac[onibus] & psallunt usq[ue] dum communicato omni populo annuat pont[ifex] ut dicant gloria: & tunc repetito uersu· quiescunt; Nam pontifex mox ut communicauerit In parte mulierum redit ad sedem & communicat regionarius p[er] ordinem qui in filo steterant; Qui tamen data statione ascendunt ad altare post pontificem archidiaconus eos confirmat;
Pontifex uero postquam omnes communicauerint sedet & abluit manus suas; Finita au[tem] antiphona surgit pontifex cum archidiacono & ueniens ad altare dat orationem ad complendum directus ad orientem; Nam in isto loco cum d[omi]n[u]s uobiscum dixerit non se dirig[it] ad populum;
Finita uero oratione cui preceperit archidiaconus de diaconib[us] aspicit ad pontificem ut ei annuat. & dicit ad populu[m]· Ite missa e[st]· R[espondent] d[e]o gratias; Tunc septem cereostata p[re]cedunt pontificem & subdiac[onus] regionarius cum turibulo ad secretarium: discendente autem ad p[res]b[ite]rium ep[iscop]i primum dicunt. iube domne benedicere; R[espondet] Benedicat nos d[omi]n[u]s. R[espondent] Amen; Post ea presbyteri· deinde monachi·

(fol. 199) deinde scola· deinde milites draconarii id e[st] qui signa portant· Deinde baiuli· Deinde cereostetarii· Deinde acoliti qui iurugam obseruant; Post eos extra p[res]b[ite]rium cruces portantes· Deinde mansionarii iuniores· & intrat in secretarium;
((22)) Si autem summum pontificem ubi statio fuerit· contigerit non ade[ss]e; Haec sunt quae ab alio ep[iscop]o dissimilit[er] fiunt;
In primis quod non illi sed diaconib[us] procedunt cum cereostata uel turibulo;
Secundum namq[ue] quod non sedit In sede post altare:,
Tercio non dicit orationem post altare· sed in dextro latere altaris;
Quartum non ipse ep[iscopu]s sed diac[onus] In eo loco ubi consuetudo e[st] cinnat;
Quinto loco ubi dicitur. post finitu[m] canonem ubi dicitur p[er] quem hęc omnia d[omi]ne: non leuat[u](r) calix ab archidiacono;
Sexto loco quando dici deb&: pax d[omi]ni sit semp[er] uobiscum] deportatur a subdiac[ono] oblationario particula fermenti quod ab apostolico consecratum est. & datur archidiac[ono];
Ille uero porrigit ep[iscop]o. at ille consignando trib[us] uicibus & dicendo· Pax d[omi]ni sit semper uobiscum· mittit in calice;
Nam & hoc dissimiliter facit· quod apostolicus non confrang[it]· Ipse uero sup[er] pallam quę corporalis dicitur

(fol. 200) in altare confring[it]; Deinde communicant omnes: p[re]ter ep[iscopu]m tantum· quod non sua manu communicat: si in ipsius manum mittit partem & ipse se communicat cu[m] propria manu; Similiter facit p[res]b[ite]r p[res]b[ite]ro· & diaconus diacono; Nam reliqua omnia similiter ut summus pontifex facit; Similiter etiam & a p[res]b[ite]ro agitur· quando in statione facit missas· preter gloria in excelsis d[e]o; quia a p[res]b[ite]ro non dicitur nisi in pascha;
E[pisco]pi qui ciuitatib[us] p[re]sedent ut summus pont[ifex] Ita om[ni]a p[er]agunt;

No comments: