The propers of the feast (without the readings), from the Vatican
Gelasian Sacramentary, aka
Old Gelasian (Vatican,
Bibliotheca Apostolica,
Reg. lat. 316/Paris,
B.N., 7193, 41-56):
ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS
(Liber I.VIIII)
Deus qui bonis nati saluatoris diem celebrare concedis octauum, fac, quaesumus, nos esse perpetua diuinitate munere, cuius sumus carnali conmercio reparati: per.
Omnipotens sempiterne deus, qui unigenito tuo nouam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis uetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inueniamur forma, in quo tecum est nostra substantia: per.
(secreta) Praesta, quaesumus, domine, ut per hanc munera, qui domini Iesu Christi arcanae natiuitatis mysterio gerimus, purificate mentes intellegentiam consequamur: per dominum.
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Cuius hodie octauas nati celebrantes tua, domine, mirabilia ueneramur, quia qui peperit, et mater et uirgo est; qui natus est, et infans et deus est. Merito caeli locuti Sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutati, regis turbati, paruoli gloriosa passione coronati. Lacta, mater, cybum nostrum, lacta panem de caelo uenientem, in praesepio positum uelut piorum cybaria iumentorum. Illic namque agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui, circumcisio scilicet et praeputium. Quod etiam saluator et dominus noster a Symione susceptus in templo plenissimae dignatus est adimplere. Et ideo cum angelis et archangelis.
(post communionem) Praesta, quaesumus, domine, ut guod saluatoris nostri iterata solempnitate percipimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam: per.
(ad populum) Omnipotens sempiterne deus, qui tuae mensae participes a diabolico iubes abstinere conuiuio, da, quaesumus, plebi tuae, ut gustum mortiferae profanitatis abiecto puris mentibus ad aepulas aeternae salutis accedat: per.
From the
Angoulême Sacramentary (B.N. Lat. 816):
XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM
(Liber I. VIIII)

Cambrai Hadrianum (Bibl. Municipale MS 164):
MENSE IANUARIO IN OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES
Deus, qui salutis aeternae beatae mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti, tribue quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere. Per dominum.
Super oblata. Muneribus nostris quaesumus, domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. Per dominum.
Ad completa. Haec nos communio domine purget a crimine, et caelestibus remediis faciat esse consortes. Per.
From the 1962
Missale Romanum:
IN OCTAVA NATIVITATIS DOMINI
I classis
Statio ad S. Mariam trans Tiberim
Oratio: Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta: Muneribus nostris, qusesumus, Domine, precibusque susceptis: et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dominum nostrum Iesum Christum.
(Praefatio et Communicantes de Nativitate)
Postcommunio: Haec nos communio, Domine, purget a crimine: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice Maria, caelestis remedii faciat esse consortes. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivitet regnat in unitate.
From the 2002
Missale Romanum:
SOLLEMNITAS SANCTAE DEI GENITRICIS MARIAE IN OCTAVA NATIVITATIS DOMINI
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filium tuum auctorem vitae suscipere...
Super Oblata: Deus, qui bona cuncta inchoas benignus et perficis, da nobis, de sollemnitate sanctae Dei Genetricis laetantibus, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur, ita de perfectione gaudere.
Postcommunio: Sumpsimus, Domine, laeti sacramenta caelestia: praesta, quaesumus, ut ad vitam nobis proficient sempiternam, qui beatam semper Virginem Mariam Filii tui Genetricem et Ecclesiae Matrem profiteri gloriamur...
No comments:
Post a Comment