Te igitur, clementissime Pater per Iesum Xpm Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus ac petimus uti accepta habeas et benedicas hec + dona hec + munera hec + sancta sacrificia illibata in primis que tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholice et apostolice fidei cultoribus.
Memento Domine famulorum famularumque tuarum N. et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est, et nota deuotio: pro quibus tibi offérimus uel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis sue tibique reddunt uota sua eterno Deo, uiuo et uero.
Communicantes et memoriam uenerantes in primis gloriose semper uirginis Marie, genitrícis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri et Pauli Andree Iacobi Ioannis Thome Iacobi Philippi Bartholomei Matthei Simonis et Thaddei Cleti Clementis Xysti Cornelii Cyprini Laurentii Crisogoni Ioannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tue muniamur auxilio. Per eumdem Xpm Dominum nostrum. Amen.
Hanc igitur oblationem seruitutis nostre sed et cuncte famílie tue quesumus Domine ut placatus accípias diesque nostros in tua pace disponas atque ab eterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Xpm Dominum nostrum. Amen.
Quam oblationem tu Deus in omnibus quesumus bene+dictam adscrip+tam, ra+tam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis Cor+pus et San+guis fiat dilectissimi Fílii tui Domini nostri Iesu Xpi.
Hic accipiat hostiam in manibus dicendo
Hoc est enim Corpus meum.
Hic deponat hostiam et leuet calicem dicens
noui et eterni testamenti
mysterium fidei
qui pro uobis et pro multis effundetur
in remissionem peccatorum.
Hec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
Vnde et momores Domine nos serui tui sed et plebs tua sancta eiusdem Xpi Filii tui Domini nostri tam beate Passionis nec non et ab inferis Resurrectionis sed et in coelos gloriose Ascensionis offerimus preclare maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam + puram hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam panem + sanctum vite eterne et calicem + salutis perpetue.
Supra que propitio ac sereno uultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarce nostri Abrahe et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam. Hic inclinet se dicat
Supplices te rogamus omnipotens Deus iube hec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuine maiestatis tue ut quoquot ex hac altaris participatione sacrocanctum Filii tui Cor+pus et San+guinem sumpserimus omni benedictione celesti et gratia repleamur. Per eumdem Xpm Dominum nostrum. Amen.
Memento etiam Domine famulorum famularumque tuarum N. et N. qui nos precesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eumdem Xpm Dominum nostrum. Amen.
Hic percutiat pectus suum aliquantum altius dicens
Per quem hec omnia Domine semper bona creas sancti+ficas vivi+ficas bene+dicis et prestas nobis. Per ip+sum et cum ip+so et in ip+so est tibi Deo Patri + omnipotenti in unitate Spiritus + Sancti omnis honor et gloria.
Per omnia secula seculorum.
R./ Amen.
FOOTNOTES (Translations of the rubrics)
1.) Here he shall take the Host in his hands and say:
2.) Here he shall put down the Host and raise the Chalice, saying:
3.) He shall bow and say:
4.) Here he shall beat his breast deeply to some extent, saying:
5.) Here Amen is not said.
No comments:
Post a Comment