DIGNUM et justum est: omnipotens Pater nos tibi ingentes agere gratias: pro multiplici Apostolorum Petri et Pauli gloria: quam eis per diversas munerum distributiones larga satis pietate donasti. Quos et unigeniti tui discipulos: et fecisti esse magistros. Qui ob Evangelii predicationem cum celorum preficiantur in regnis: carcerum clauduntur angustiis. Potestatem accipiunt solvendi: et ferri vinculis alligantur. Sanitatem donant: et egritudines portant. Demonibus imperant: et ab hominibus flagellantur. Mortes fugant: et fugiunt persequentes. Super mare ambulant: et labore desudant. Montes verbo transferrant: et propriis victum manibus querunt. Judicaturi Angelos: in questionem mittuntur. Cum Deo vivunt: in mundo periclitantur. Postremo Christus eis serviens pedes lavat: el facies eorum blasfemantium manus alapis collapbizat. Nihil sustinentibus pene defuit ad tolerantiam: nihil superantibus victorie non adfuit ad coronam. Si recurramus: quot ad testificandam fidei veritatem erumnarum pertulerint in tormentis frequenter suis: superfuere Martyribus. Si in mirabilibus: hoc per Christum fecere: quod Christus. Si in passionibus: hoc sustinuerunt illi necessitate mortali: quod ille voluntate moriendi. Isti ejus viribus: ille suis. Probantes doctrine auctoritatem similitudine: non equalitate doctoris. Implevit Petrus suo tempore: quod promiserat ante tempus. Posuit animam suam pro illo: quem se non crediderat negaturum. Quia ad ardue sponsionis celeritatem nimia charitate preventus non intellexit servum pro Domino dare non posse: quod pro servo ante Dominus non dedisset. Similiter non renuit crucifigi: sed equaliter non presumpsit appendi. Obiit ille rectus: iste subjectus. Ille ut majestatem ascendentis sublimitate proferret: iste ut fragilitatem descendentis humilitate monstraret.- The Inlatio of the Feast, from the Missale Mixtum (Mozarabic Rite)
Nec Paulus affectu minor meminit: quemsibi arrogaverat dicens: Mihi vivere Christus est: et mori lucrum. Gaudet insanientis ictibus percussoris: domitas jugo Christo offerre cervices: et pro corporis sui capite: dare corporis sui caput. Diviserunt sibi passionis Dominice vestimentum duo milites Dei: unus in patibulo: alter in gladio. Petrus in transfixione: Paulus in sanguine. His igitur dispari mortis genere: non dispari moriendi amore perfunctis. Exultet in eorum doctrinis Ecclesia Catholica: in exis religiositas universa: in memoriis Urbs Romana: in patrociniis omnis anima christiana. Неc autem omnia tu Domine operaris: qui a Prophetis demonstraris: ab Angelis adoraris: et in omni seculo Apostolorum lumine declararis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth:
Pleni sunt celi et terra gloria majestatis tue:
Osanna filio David.
Benedictus qui venit in nomine Domini:
Osanna in excelsis.
Agyos, Agyos, Agyos, Kyrie o Theos.
Pages
▼
That is one big Preface :-D
ReplyDeleteI guess it reflects the Mozarabic rites Eastern origins.
Interesting, the variation on the Sanctus.